Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

18.2 Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant φρέαρ leporem, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert fert, added by Hirschfeld; fortuna dat, Mommsen; fortuna fundat, Hertz (from Amm. xvii. 5. 8). fortuna, experientiam laus sequitur.
18.3 HaecIaec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissimescitissirne, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso Aelio clementissime.
18.4 Sed in posteriore eiusdem libri parte furem dicit ex eo dictum, quod veteres Romani furuumfurvurm atrum appellaverintappellavcrint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur.
18.5 Nonne sic videtur Varro de fure, The Aldine ed. added errasse. tamquam Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc κλέπτης dicitur, antiquiore Graeca lingua φὼρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φὼρ Graece, est Latine fur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme