Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

2.6 Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuitfruit, oratione utens, Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus, iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.
2.7 Lecta igitur sunt ex libro qui prolatus est ea quae addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, vulgus
2.8 κακῶν. Ἄκουε. aliud nebulonum hominum qui se Stoicos nuncuparent, atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta atro iacto, ω. sanctissimae disciplinae nomen ementirentur:Εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. Ἄκουε. Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν.
2.9 Τῶν ὅντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ ἀδιάφορα. Ἀγαθὰ μὲν οὖν ἀρεταὶ τὰ μετέχοιτα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακία καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούων, πλοῦτος, ὑγεία, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme