Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

13.10 Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iuris consultissimus, quod pontifex maximus.
13.11 Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium, magistrum ἀρχιτεκτόνων, Capps; magistrum architectona Moleatensium, B; mag. (māg., V) G. mole (more, P) Atheniensium (attenisium, V), ω.; magistraftus (-tum, ς) Mylasensium or Mylattensium, Mommsen; ἀρχιτέκτονα Myl., Hertz; magistrum Myl., Hosius. sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret.
13.12 Tum magister ἀρχιτεκτόνων magister ἀρχιτεκτόνων, Capps; ma g (mag, P) G., ω. magister ἀρχιτεκτόνων, ς. comperto quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit.
13.13 Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset cur non quem iusserat misisset, causis rationibusque quas dictitabat spretis, vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus. si quis ad id quod facere iussus est non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme