Book 1
12.17
M. Cato de Lusitanis, cum Servium Galbam accusavit ob eam rem, σ; ob meam, ω. : Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? Si volo augurium optime tenere, ecquis me ob eamearn rem ob eam rem, σ; ob meam, ω. augurem capiat?
12.18
Praeterea in commentariisCommenlariis Labeonis, quae ad duodecimDuodecin Tabulas composuit, ita scriptum est: Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in in, ς; omitted by ω. publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur.
12.19
Amata inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam quae prima capta est hoc fuisse nomen traditum est.
13.a
Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.
13.1
IN officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae καθήκοντα philosophi appellant, quaeri solet an negotio tibi dato et quid omnino faceres definite. contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res eventura prosperius exque utilitate eius qui id tibi negotium mandavit.
13.2
Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est.