Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

9.9 Alius ait hoc me primum doce, item alius hoc volo, inquit, discere, istud nolo; hic a Symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem.
9.10 Est etiam, inquit, pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.
9.11 Haec Taurus dicere solitus, novicios philosophorumphilosoplorum sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans.
9.12 Sed id quoque non Praetereundum est, quod omnes, simul atque a atque a, J. Gronov; at quia, P; qui a, ω. Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, tamquamtamquanla tam, qualn, Momsen. illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur ercto non cito.
10.a Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.
10.1 FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam in Italia, Macrobius, i. 5. 1. dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme