Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

9.3 tumTurn qui exploratus ab eo idoneusque inventus inventus added by Vahlen. fuerat recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere; non omnes idem, sed alios alios, J. F. Gronov; alits, ω. aliud tempus pro aestimato captu sollertiae.
9.4 Is autem qui tacebat quae dicebantur ab aliis audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, commentari quae audierat fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique ἀκουστικοί.
9.5 Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat;
9.6 hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα veteres Graeci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo Chaldaeos dicere oportet, mathematicos dicit.
9.7 Exinde, his scientiae studiis ornati, ad perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant ac tunc denique nominabantur φυσικοί.
9.8 Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: Nunc autem, inquit, isti qui repente pedibus inlotisinotis ad philosophos devertunt, non est hoc satis quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant qua philosophari discant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme