Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

7.11 cum de puella loqueretur, occisurum dixit, non occisuram, his verbis: Etiamne habet sed etiamne habet nunc, Plaut. Casina gladium? Habét, sed duós.—Quid duós? quid duos, Plaut.; quibus, ω. —Alteró te Occísurum aít, alteró vilicum.
7.12 Item Laberius in Gemellis: Nón putavi (inquit) hoc eám facturum.
7.13 Non ergo isti omnes soloecismus quid esset ignorarunt, sed et Gracchus dicturum et Quadrigarius futurumfuturunm et facturum et Antias processurum et Plautus occisurum et Laberius facturum indefinito modo dixerunt,
7.14 qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur,
7.15 sicuti M. Cicero futurum dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto.
7.16 Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est De imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: Cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis,
7.17 neque soloecismum esse aiebat in potestatem fuisse, ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur; et Plautus, verborum Latinorum elegantissimus, in Amphitruone dixit: número nunc vero, codd. Plaut.; numero, β, Nonius, 352. mihi in mentemmentdm fuit, non, ut dici solitum est, in mente.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme