Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

6.5 Sed enim Metellum, inquit, sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.
6.6 De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus, fidem sedulitatis Damsté compares Cic. Client. 58, quamquam sedulo faciebat, pracvaricari (videbatur). veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque verissimumvelissimum i, persuasit civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse.
6.7 HocHoe quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus quam quae a gravissimis philosophis scripta sunt.
6.8 Verba Metelli haec sunt: Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimile ius dissimile ius, Damsté; nos diutius, ω; ab immortalibus dis divinitus, Hertz; nos immortalibus dissimilius, Hosius, comparing A. expectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem adprobare, non adhibere debent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme