Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

4.7 Sed id verbum habet cum proposita comparatione non satis convenit. Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere: et qui debet in eo ipso quod debet refert; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur.
4.8 Inmutavit ergo, inquit, et A omits et; verbum, subdidit, Vogel. subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse. Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quae aput eum adulescentes delecti lectitabant. adulescentes delectitabant, ω.
5.a Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator, ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum, Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.
5.1 DEMOSTHENEN traditum est vestitu ceteroque cultu corporis nitido venustoque nimisque accurato fuisse. Et hinc ei τὰ κομψὰ illa χλανίσκια et μαλακοὶ χιτωνίσκοι ab aemulis adversariisque probro data, hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quin parum vir et ore quoque polluto diceretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme