Thesauros Literature Lyric Poetry Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 5

 
Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro.
 
nec lassata voco totiens mihi numina. Musas;
 
et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.
 
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
 
terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. 5
 
Naidas, undarum dominas, regemque corusci
 
ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
 
elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
 
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
 
iunge. puer. cyathos—set ne numerare labora— 10
 
cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
 
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
 
balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
 
fronde verecunda. Clio mea ludit Etrusco.
 
ite. deae virides, liquidosque advertite vultus 15
 
et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
 
veste nihil tectae, quales emergitis altis
 
fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
 
non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.
 
sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso 20
← Önceki bölüm Şiir 5 · 1 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme