Thesauros Literature Lyric Poetry Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 4

 
nectar et ingentem totiens contingere dextram
 
electus, quam nosse Getae, quam tangere Persae
 
Armeniique Indique petunt! o sidere dextro
 
edite, multa tibi divum indulgentia favit!
 
olim etiam, ne prima genas lanugo nitentes 65
 
carperet et pulchrae fuscaret gratia formae,
 
ipse deus patriae celsam trans aequora liquit
 
Pergamon. haud ulli puerum mollire potestas
 
credita, sed tacita iuvenis Phoebeius arte
 
leniter haud ullo concussum vulnere corpus 70
 
de sexu transire iubet, tamen anxia curis
 
mordetur puerique timet Cytherea dolores,
 
nondum pulchra ducis clementia coeperat ortu
 
intactos servare mares; nunc frangere sexum
 
atque hominem mutare nefas, gavisaque solos 75
 
quos genuit natura videt, nec lege sinistra
 
ferre timent famulae natorum pondera matres.
 
Tu quoque nunc iuvenis, genitus si tardius esses,
 
umbratusque genas et adultos fortior artus,
 
non unum gaudens Phoebea ad limina munus 80
← Önceki Şiir 4 · 4 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme