Şiir 3
dignatusque loco victricis et ordine pompae
non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
atque idem in cuneos populo deduxit equestres
mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
exuit et celso natorum aequavit honorem.
145
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus
natorum totoque volens excedere censu,
testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci,
cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
150
hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas
blandus et imperio numquam pater; huius honori
pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
Quas tibi devoti iuvenes pro patre renato,
summe ducum, grates, aut quae pia vota rependunt!
155
tu—seu tarda situ rebusque exhausta senectus
erravit seu blanda diu Fortuna regressum
maluit—attonitum et venturi fulminis ictus
horrentem tonitru tantum lenique procella
contentus monuisse senem; cumque horrida supra
160