Şiir 3
undarum cursus, quid propugnacula poseant
aequoris aut longe series porrecta viarum;
quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
quae divum in vultus igni formanda liquescat
massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae,
105
hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,
exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
cura mero; sed iura tamen genialia cordi
et mentem vincire toris ac iungere festa
conubia et fidos domino genuisse clientes.
110
Quis sublime genus formamque insignis Etruscae
nesciat? haud quamquam proprio mihi cognita visu,
sed decus eximium famae par reddit imago,
vultibus et similis natorum gratia monstrat,
nec vulgare genus; fasces summamque curulem
115
frater et Ausonios enses mandataque fidus
signa tulit, cum prima truces amentia Dacos
impulit et magno gens est damnata triumpho,
sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
reddidit, obscurumque latus clarescere vidit
120