Thesauros Literature Lyric Poetry Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 2

 
usque et in Assyrias sedes mandataque castra
 
prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
 
nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
 
notus adhuc tantum maioris lumine clavi,
 
iam tamen et turmas facili praevertere gyro 125
 
fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
 
Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
 
Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
 
at nos hoc iterum stantes in litore vastos
 
cernemus fluctus aliasque rogabimus auras. 130
 
o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
 
plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
 
attolles umeris atque in mea pectora primum
 
incumbes c puppe novus servataque reddes
 
colloquia inque vicem medios narrabimus annos, 135
 
tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
 
antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
 
pacis iter, quam dulce nemus florentis Idymes,
 
quo pretiosa Tyros rubeat, quo purpura suco
 
Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum 140
← Önceki Şiir 2 · 7 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme