Thesauros Literature Lyric Poetry Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 2

 
Di, quibus audaces amor est servare carinas
 
saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
 
sternite molle fretum placidumque advertite votis
 
concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
 
‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo 5
 
depositum, iuvenis dubio committitur alto
 
Maecius atque animae partem super aequora nostrae
 
maiorem transferre parat, proferte benigna
 
sidera et antemnae gemino considite cornu,
 
Oebalii fratres; vobis pontusque polusque 10
 
luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
 
astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
 
vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
 
quis honor et regni cessit fortuna secundi
 
—dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti—, 15
 
surgite de vitreis spumosae Doridos antris
 
Baianosque sinus et feta tepentibus undis
 
litora tranquillo certatim ambite natatu.
 
quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
 
nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus. 20
← Önceki bölüm Şiir 2 · 1 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme