Thesauros Literature Lyric Poetry Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 1

 
quod si dulce decus viridesque resumeret annos,
 
—da veniam, Alcide—fors huic et pensa tulisses.
 
Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras
 
libamenta tuli. nunc ipse in limine—cerno
 
solventem voces et talia dicta ferentem: 165
 
‘macte animis opibusque meos imitate labores,
 
qui rigidas rupes infecundaeque pudenda
 
naturae deserta domas et vertis in usum
 
lustra habitata feris foedeque latentia profers
 
numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam? 170
 
quas referam grates? Parcarum fila tenebo
 
extendamque colus—duram seio vincere Mortem—,
 
avertam luctus et tristia damna vetabo
 
teque nihil laesum viridi renovabo senecta
 
concedamque diu iuvenes spectare nepotes, 175
 
donec et hic sponsae maturus et illa marito,
 
rursus et ex illis soboles nova grexque protervus
 
nunc umeris inreptet avi. nunc agmine blando
 
certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.
 
nam templis numquam statuetur terminus aevi. 180
← Önceki Şiir 1 · 9 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme