Thesauros Literature Lyric Poetry Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 1

 
Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra
 
Pollius et causas designat desidis anni,
 
quod coleris maiore tholo, nec litora pauper
 
nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,
 
sed nitidos postes Graisque effulta metallis 5
 
culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
 
ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
 
vix oculis animoque fides, tune ille reclusi
 
liminis et parvae custos inglorius arae?
 
unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti 10
 
Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
 
o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
 
adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
 
saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
 
cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes 15
 
ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
 
an Getica venere lyra? stupet ipse labores
 
annus, et angusti bisseno limite menses
 
longaevum mirantur opus. deus attulit arces
 
erexitque suas atque obluctantia saxa 20
← Önceki bölüm Şiir 1 · 1 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme