Thesauros Literature Lyric Poetry Carmina

Carmina

Carmina Horace

Şiir 18

 
Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
 
circa mite solum Tiburis et moenia Catili;
 
siccis omnia nam dura deus proposuit neque
 
mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
 
quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? 5
 
quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
 
ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
 
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
 
debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
 
cum fas atque nefas exiguo fine libidinum 10
 
discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,
 
invitum quatiam nec variis obsita frondibus
 
sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio
 
cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
 
et tollens vacuum plus nimio gloria verticem 15
 
arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme