Şiir 10
Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tunc repente visum est,
non sane inlepidum neque invenustum.
huc ut venimus, incidere nobis
5
sermones varii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
ecquonam mihi profuisset aere.
respondi id quod erat, nihil neque ipsis
nec praetoribus esse nec cohorti,
10
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor nec faceret pili cohortem.
at certe tamen, inquiunt, quod illic
natum dicitur esse comparasti,
15
ad lecticam homines. ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
non, inquam, mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
non possem octo homines parare rectos.
20