Thesauros Literature letters Letters

Letters

Letters Pliny the Younger

Book 6

2 Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet: 'Ex hoc' inquit 'aliquando municeps nostra cum marito se praecipitavit.'
3 Causam requisivi. Maritus ex diutino morbo circa velanda corporis ulceribus putrescebat; uxor ut inspiceret exegit; neque enim quemquam fidelius indicaturum, possetne sanari.
4 Vidit desperavit hortata est ut moreretur, comesque ipsa mortis, dux immo et exemplum et necessitas fuit; nam se cum marito ligavit abiecitque in lacum.
5 Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa. Vale.
1 Scribis Robustum, splendidum equitem Romanum, cum Atilio Scauro amico meo Ocriculum usque commune iter peregisse, deinde nusquam comparuisse; petis ut Scaurus veniat nosque, si potest, in aliqua inquisitionis vestigia inducat.
2 Veniet; vereor ne frustra. Suspicor enim tale nescio quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo municipi meo.
3 Huic ego ordinem impetraveram atque etiam proficiscenti quadraginta milia nummum ad instruendum se ornandumque donaveram, nec postea aut epistulas eius aut aliquem de exitu nuntium accepi.
4 Interceptusne sit a suis an cum suis dubium: certe non ipse, non quisquam ex servis eius apparuit, ut ne Robusti quidem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme