Book 6
4
Tanto magis ne invideris; nam qui invidet minor est. Denique sive plus sive minus sive idem praestas, lauda vel inferiorem vel superiorem vel parem: superiorem quia nisi laudandus ille non potes ipse laudari, inferiorem aut parem quia pertinet ad tuam gloriam quam maximum videri, quem praecedis vel exaequas.
5
Equidem omnes qui aliquid in studiis faciunt venerari etiam mirarique soleo; est enim res difficilis ardua fastidiosa, et quae cos a quibus contemnitur invicem contemnat. Nisi forte aliud iudicas tu. Quamquam quis uno te reverentior huius operis, quis benignior aestimator?
6
Qua ratione ductus tibi potissimum indignationem meam prodidi, quem habere socium maxime poteram. Vale.
1
Rogas ut agam Firmanorum publicam causam; quod ego quamquam plurimis occupationibus distentus adnitar. Cupio enim et ornatissimam coloniam advocationis officio, et te gratissimo tibi munere obstringere.
2
Nam cum familiaritatem nostram, ut soles praedicare, ad praesidium ornamentumque tibi sumpseris, nihil est quod negare debeam, praesertim pro patria petenti. Quid enim precibus aut honestius piis aut efficacius amantis?
3
Proinde Firmanis tuis ac iam potius nostris obliga fidem meam; quos labore et studio meo dignos cum splendor ipsorum tum hoc maxime pollicetur, quod credibile est optimos esse inter quos tu talis exstiteris. Vale.