Şiir 7
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. atque
si me vivere vis sanum recteque valentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
5
dissignatorem decorat lictoribus atris,
dum pueris omnis pater et matercula pallet,
officiosaque sedulitas et opella forensis
adducit febris et testamenta resignat.
quod si bruma nives Albanis illinet agris,
10
ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes,
tu me fecisti locupletem. vescere, sodes.
15
iam satis est. at tu quantum vis tolle. benigne.
non invisa feres pueris munuscula parvis.
tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.
prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
20