Thesauros Literature letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 2

 
tres mihi convivae prope dissentire videntur,
 
poscentes vario multum diversa palato,
 
quid dem? quid non dem? renuis tu, quod iubet alter;
 
quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
 
Praeter cetera me Romaene poemata censes 65
 
scribere posse inter tot curas totque labores?
 
hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
 
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
 
hic extremo in Aventino, visendus uterque;
 
intervalla vides humane commoda. “verum 70
 
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.”
 
festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
 
torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
 
tristia robustis luctantur funera plaustris,
 
hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus: 75
 
i nunc et versus tecum meditare canoros.
 
scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
 
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
 
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
 
vis canere et contracta sequi vestigia vatum? 80
← Önceki Şiir 2 · 4 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme