Thesauros Literature letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 1

 
evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
 
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum;
 
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
 
divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
 
cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae. 205
 
dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo?
 
lana Tarentino violas imitata veneno.
 
ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
 
cum recte tractent alii, laudare maligne,
 
ille per extentum funem mihi posse videtur 210
 
ire poeta, meum qui pectus inaniter angit,
 
irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
 
ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
 
Verum age et his, qui se lectori credere malunt
 
quam spectatoris fastidia ferre superbi, 215
 
curam redde brevem, si munus Apolline dignum
 
vis complere libris et vatibus addere calcar,
 
ut studio maiore petant Helicona virentem.
 
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
 
(ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librum 220
← Önceki Şiir 1 · 11 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme