Thesauros Literature letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 20

 
Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris,
 
scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
 
odisti clavis et grata sigilla pudico;
 
paucis ostendi gemis et communia laudas,
 
non ita nutritus, fuge quo descendere gestis. 5
 
non erit emisso reditus tibi. “quid miser egi?
 
quid volui?” dices, ubi quis te laeserit, et scis
 
in breve te cogi, cum plenus languet amator.
 
Quod si non odio peccantis desipit augur,
 
carus eris Romae, donec te deserat aetas; 10
 
contrectatus ubi manibus sordeseere volgi
 
coeperis, aut tineas pasees taciturnus inertis
 
aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
 
ridebit monitor non exauditus, ut ille
 
qui male parentem in rupes protrusit asellum 15
 
iratus: quis enim invitum servare laboret?
 
hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
 
occupet extremis in vicis balba senectus.
 
Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,
 
me libertino natum patre et in tenui re 20
← Önceki bölüm Şiir 20 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme