Thesauros Literature letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 17

 
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,
 
quo tandem pacto deceat maioribus uti,
 
disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
 
caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid
 
et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur. 5
 
Si te grata quies et primam somnus in horam
 
delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
 
si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo,
 
nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
 
nec vixit male, qui natus moriensque fefellit. 10
 
si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
 
te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
 
“Si pranderet holus patienter, regibus uti
 
nollet Aristippus.” “si sciret regibus uti,
 
fastidiret holus qui me notat.” utrius horum 15
 
verba probes et facta doce, vel iunior audi
 
cur sit Aristippi potior sententia, namque
 
mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
 
“scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et
 
splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex, 20
← Önceki bölüm Şiir 17 · 1 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme