Thesauros Literature letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 11

 
Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
 
quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
 
Zmyrna quid et Colophon? maiora minorave fama,
 
cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
 
an venit in votum Attalicis ex urbibus una, 5
 
an Lebedum laudas odio maris atque viarum?
 
scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
 
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
 
oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
 
Neptunum procul e terra spectare furentem. 10
 
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
 
aspersus, volet in caupona vivere; nec qui
 
frigus collegit, furnos et balnea laudat
 
ut fortunatam plene praestantia vitam;
 
nec si te validus iactaverit Auster in alto, 15
 
idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
 
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
 
paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
 
per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
 
dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, 20
← Önceki bölüm Şiir 11 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme