Thesauros Literature letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 1

 
Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
 
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
 
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
 
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
 
Herculis ad postem fixis latet abditus agro, 5
 
ne populum extrema totiens exoret harena,
 
est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
 
“solve senescentem mature sanus equum, ne
 
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.”
 
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono; 10
 
quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;
 
condo et compono quae mox depromere possim.
 
ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
 
nullius addictus iurare in verba magistri,
 
quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15
 
nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
 
virtutis verae custos rigidusque satelles;
 
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
 
et mihi res, non me rebus, subiungere conor.
 
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque 20
Şiir 1 · 1 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme