Thesauros Literature letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Book 2

5 quod scribis te ad Tertiam sororem et matrem scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc partes appellantur, vehementer commoverentur. sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata; tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius quam occultandam putaremus.
6 de Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te eum diligi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme