Thesauros Literature letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Book 2

3 Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te diligenter; ex me autem illud est quod te velim habere cognitum, meum quidem animum in acie esse neque respectum ullum quaerere nisi me utilitas civitatis forte converterit; maioris autem partis animi te Cassiumque respiciunt. quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, si hoc tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem reciperandam.
1 Planci animum in rem publicam egregium, legiones, auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari, qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos, levitatem et inconstantiam animumque semper inimicum rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum.
2 nos exspectatio sollicitat, †quae† est omnis iam in extremum adducta discrimen. est enim spes omnis in Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme