Book 2
3
ecce tibi Idib. April. advolat mane Celer Pilius, qui vir, di boni, quam gravis, quam constans, quam bonarum in re publica partium! hic epistulas adfert duas, unam tuo nomine, alteram Antoni; dat Servilio tribuno plebis, ille Cornuto. recitantur in senatu. ANTONIVS PROCOS. Magna admiratio, ut si esset recitatum DOLABELLA IMPERATOR; a quo quidem venerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut magistratibus reddere. tuae recitantur breves illae quidem sed in Antonium admodum lenes. vehementer admiratus senatus. mihi autem non erat explicatum quid agerem. falsas dicerem? quid si tu eas adprobasses?
4
confirmarem? non erat dignitatis tuae. itaque ille dies silentio. postridie autem cum sermo increbruisset, Piliusque oculos vehementius hominum offendisset, natum omnino est principium a me. de proconsule Antonio multa. Sestius causae non defuit post me, cum quanto suum filium, quanto meum in periculo futurum diceret, si contra proconsulem arma tulissent. Nosti hominem; causae non defuit. dixerunt etiam alii. Labeo vero noster nec signum tuum in epistula nec diem adpositum nec te scripsisse ad tuos, ut soleres. hoc cogere volebat falsas litteras esse et, si quaeris, probabat.