Thesauros Literature letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

4 his litteris scriptis consulem te factum audivimus. tum vero incipiam proponere mihi rem publicam iustam et iam suis nitentem viribus si istuc videro. filius valet et in Macedoniam cum equitatu praemissus est. Idibus Maiis ex castris.
1 A. d. V K. Maias cum de iis qui hostes iudicati sunt bello persequendis sententiae dicerentur, dixit Servilius etiam de Ventidio et ut Cassius persequeretur Dolabellam. arbitrarere utile exque re publica esse, persequerere bello Dolabellam; si minus id commodo rei publicae facere posses sive non existimares ex re publica esse, ut in isdem locis exercitum contineres. nihil honorificentius potuit facere senatus quam ut tuum esset iudicium quid tibi maxime conducere rei publicae videretur. equidem sic sentio, si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam Dolabella, ad finem et ad dignitatem tuam pertinere eum persequi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme