Thesauros Literature letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

4 sed redeo ad Ciceronem. quid inter Salvidienum et eum interest? quid autem amplius ille decerneret? timet, inquis, etiam nunc reliquias belli civilis. quisquam ergo ita timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? an hoc ipsum ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam ultroque deferenda putat? 0 magnam stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum vitare fortasse potueris, ultro arcessas et attrahas. nimium timemus mortem et exsilium et paupertatem. haec nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis et, dum habeat a quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur, servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme