Thesauros Literature letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

2 sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero noster! quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri altiores, si patiamur? ut iam ista quae facit dominationem an dominum an Antonium timentis sint. ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam non deprecatur. immo triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat concupiscere fortunam cuius nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est?
3 quoniam mihi tacere non licuit, leges quae tibi necesse est molesta esse. etenim ipse sentio quanto cum dolore haec ad te scripserim, nec ignoro quid sentias in re publica et quam desperatam quoque sanari putes posse. nec me hercule te, Attice, reprehendo. aetas enim, mores, liberi segnem efficiunt; quod quidem etiam ex Flayio nostro perspexi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme