Thesauros Literature letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

12 sed haec quidem non ita necessaria, illud valde necessarium, Brute, te in Italiam cum exercitu venire quam primum. summa est exspectatio tui. quod si Italiam attigeris, ad te concursus fiet omnium. Sive enim vicerimus, qui quidem pulcherrime viceramus nisi Lepidus perdere omnia et perire ipse cum suis concupivisset, tua nobis auctoritate opus est ad conlocandum aliquem civitatis statum; sive etiam nunc certamen reliquum est, maxima spes est cum in auctoritate tua tum in exercitus tui viribus. sed propera, per deos! scis quantum sit in temporibus, quantum in celeritate.
13 sororis tuae filiis quam diligenter consulam spero te ex matris et ex sororis litteris cogniturum. qua in causa maiorem habeo rationem tuae voluntatis quae mihi carissima est quam, ut quibusdam videor, constantiae meae. sed ego nulla in re malo quam in te amando constans et esse et videri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme