Thesauros Literature letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

10 satis multa de honoribus; nunc de poena pauca dicenda sunt. intellexi enim ex tuis saepe litteris te in iis quos bello devicisti clementiam tuam velle laudari. existimo equidem nihil a te nisi sapienter; sed sceleris poenam praetermittere (id enim est quod vocatur ignoscere), etiam si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto. nullum enim bellum civile fuit in nostra re publica omnium quae memoria mea fuerunt, in quo bello non, utracumque pars vicisset, tamen aliqua forma esset futura rei publicae. hoc bello victores quam rem publicam simus habituri non facile adfirmarim, victis certe nulla umquam erit. dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas neque tam ulciscendi causa quam ut et in praesenti sceleratos civis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem amentiam vellet imitari.
11 quamquam haec quidem sententia non magis mea fuit quam omnium. in qua videtur illud esse crudele, quod ad liberos qui nihil meruerunt poena pervenit. sed id et antiquum est et omnium civitatum, si quidem etiam Themistocli liberi eguerunt; et si iudicio damnatos eadem poena sequitur civis, qui potuimus leniores esse in hostis? quid autem queri quisquam potest de me, qui si vicisset acerbiorem se in me futurum fuisse confiteatur necesse est? habes rationem mearum sententiarum de hoc genere dumtaxat honoris et poenae; nam de ceteris rebus quid senserim quidque censuerim audisse te arbitror.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme