Thesauros Literature letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

2 qua re omni studio a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas tecumque deducas; quod ipsum, si rem publicam cui susceptus es respicis, tibi iam iamque faciendum est. renatum enim bellum est idque non parvum scelere Lepidi. exercitus autem Caesaris, qui erat optimus, non modo nihil prodest sed etiam cogit exercitum tuum flagitari. qui si Italiam attigerit, erit civis nemo quem quidem civem appellari fas sit, qui se non in tua castra conferat. etsi Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus; sed non ignoras quam sint incerti et animi hominum infecti partibus et exitus proeliorum. quin etiam si, ut spero, vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consili tuaeque auctoritatis res desiderabit. subveni igitur, per deos, idque quam primum tibique persuade non te Idibus Martiis quibus servitutem a tuis civibus depulisti plus profuisse patriae quam si mature veneris profuturum. v Idus Quintiles.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme