Thesauros Literature letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Book 3

16 quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione me interfuisse, id falsum est. eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messala excluderetur. cui quidem vehementer satis facio rebus omnibus, ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa iam feci quae voluit quaeque a me petiyit. Scaurum beneficio defensionis valde obligavi. adhuc erat valde incertum et quando comitia et qui consules futuri essent.
17 Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. xi K. septimo vicesimo die. O me sollicitum! quantum ego dolui in Caesaris suavissimis litteris! sed quo erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus adferebat. sed ad tuas venio litteras. primum tuam remansionem etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum Caesare communicaris. Oppium miror quicquam cum Publio ; mihi enim non placuerat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme