Book 3
14
reddita etiam mihi est pervetus epistula, sed sero adlata, in qua de aede telluris et de porticu Catuli me admones. fit utrumque diligenter. ad telluris quidem etiam tuam statuam locavi. item de hortis me quod admones, nec fui umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi hortorum amoenitatem. Romam cum venissem a. d. xiii K. Octobris, absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus. Cicero noster dum ego absum non cessavit apud rhetorem. de eius eruditione quod labores nihil est, quoniam ingenium eius nosti, studium ego video. cetera eius sic suscipio, ut me putem praestare debere.
15
Gabinium tres adhuc factiones postulant, L. Lentulus, flaminis filius, qui iam de maiestate postulavit, Ti. Nero cum bonis subscriptoribus, C. Memmius tribunus pl. cum L. Capitone. ad urbem accessit a. d. xii K. Octobr. nihil turpius nec desertius. sed his iudiciis nihil audeo confidere. quod Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat postulatus. Pompeius a me valde contendit de reditu in gratiam sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet. tuas litteras vehementer exspecto.