Thesauros Literature letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Book 3

9 hunc et tu fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio, tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est. ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit ; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. quod scribis te a Caesare cotidie plus diligi, immortaliter gaudeo ; Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo.
10 de tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. si cui praeterea petiero, (id quod etiam Oppio dixi ut ad s illum scriberet) facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi molesti sunt sibi negari a me non facile patiuntur. ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi. de Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus. de publicis negotiis quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme