Thesauros Literature letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Book 2

7 pridie Idus Febr. haec scripsi ante lucem. eo die apud V Pomponium in eius nuptiis eram cenaturus. cetera sunt in rebus nostris huius modi, †ut† tu mihi fere diffidenti praedicabas, plena dignitatis et gratiae ; quae quidem tua, mi frater, prudentia, patientia, virtute, pietate, suavitate etiam tibi mihique sunt restituta. domus tibi ad lacum Pisonis Liciniana conducta est ; sed, ut spero, paucis mensibus post K. Quintilis in tuam commigrabis. tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. A te post illam Olbiensem epistulam nullas litteras accepi. quid agas et ut te oblectes scire cupio maximeque te ipsum videre quam primum. cura, mi frater, ut valeas et, quamquam est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites. xv K. Martias.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme