Thesauros Literature letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

20 haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia non facile sine summa integritate sustineremus. qua re sit summa in iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed conservetur aequabilis. sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia sed ea tota iuris dictione maxime sustineri ; in qua scientiae praesertim provincialis ratio ipsa expedita est, constantia est adhibenda et gravitas quae resistat non solum gratiae verum etiam suspicioni.
21 adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia. his rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque voluit dixit et quam voluit diu ; quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam severitatem tueretur. cogebantur Sullani homines quae per vim et metum abstulerant reddere ; qui in magistratibus iniuriose decreverant, eodem ipsis privatis erat iure parendum. haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme