Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 9

4 et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero μικροψυχίαν Gnaei nostri esse? nuntiant Aegyptum et Arabiam εὐδαίμονα et Μεσοποταμίαν cogitare, iam Hispaniam abiecisse. monstra narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et illa non salutaria. tuas litteras iam desidero. post fugam nostram numquam iam tantum earum intervallum fuit. misi ad te exemplum litterarum mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto.
1 ut legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti consilio et dignitate mea minus sum admiratus; de gratia et de ope, quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme