Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 8

2 quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc venias. consules constituerunt idem facere. ego M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones sine Picentinis cohortibus in conspectum Caesaris committerentur. quam ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si forte Caesar ad me veniet; cavendum enim puto esse ne implicatus haeream. nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam. itaque non amplius XIIII cohortis Luceriam coegi.
3 consules praesidia omnia ad me deducturi sunt aut in Siciliam ituri nam aut exercitum firmum habere oportet quo confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus; id quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum quam ille. itaque nobis providendum est ut summam rei publicae rationem habeamus. etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me venias. possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. mihi hoc constitutum est. his litteris scriptis Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. quod me hortare ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme