Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 8

4 interim accepimus tuas litteras Canusio a. d. x K. Martias datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium veniamus. quas cum accepissemus a. d. iii K. Martias, non dubitabamus quin tu iam Brundisium pervenisses, nobisque iter illud omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini fuissent. neque enim eos solos arbitrabamur capi qui in armatorum manus incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma aliena venissent.
5 quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem; quod quidem tibi ostenderam, cum a me Capuam reiciebam. quod feci non vitandi oneris causa sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. quoniam autem tecum ut essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! nam suspicione adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa in Italia non posset duce te consistere. neque vero nunc consilium tuum reprehendo sed fortunam rei publicae lugeo nec, si ego quid tu sis secutus non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme