Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 5

3 tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint. nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud ἐνδόμυχον, quo mihi scis nihil esse carius. habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores erunt.
1 Laodiceam veni pridie Kal. Sextilis. ex hoc die clavum anni movebis. nihil exoptatius adventu meo, nihil carius. sed est incredibile quam me negoti taedeat, non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera cesset. quippe, ius Laodiceae me dicere, cum Romae A. Plotius dicat, et, cum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium? denique haec non desidero, lucem, forum, urbem, domum, vos desidero. sed feram ut potero, sit modo annuum. si prorogatur, actum est. verum perfacile resisti potest, tu modo Romae sis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme