Book 4
5
a Quinto fratre et a Caesare accepi a. d. viiii Kal. Nov. xvii litteras datas a litoribus Britanniae proximis a. d. vi Kal. Octobr. confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia exercitum ex Britannia reportabant. Q. Pilius erat iam ad Caesarem profectus. tu, si aut amor in te est nostri ac tuorum aut ulla veritas aut etiam si sapis ac frui tuis commodis cogitas, adventare et prope adesse iam debes. non me hercule aequo animo te careo; te autem quid mirum, qui Dionysium tanto opere desiderem? quem quidem abs te cum dies venerit et ego et Cicero meus flagitabit. abs te proximas litteras habebam Epheso a. d. v Idus Sextil. datas.
1
o exspectatas mihi tuas litteras! o gratum adventum! o constantiam promissi et fidem miram! o navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis δέρρεισ. sed nisi fallor citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse. quod cum secus erit, quid te Apulia moretur? num Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus ἀττικισμὸσ ex intervallo regustandus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae †Germane putavi de nummis† ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam †fruere iustitio et omnium rerum licentia†.