Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 3

3 Crassi libertum nihil puto sincere locutum. in senatu rem probe scribis actam. sed quid Curio? an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. sed Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat Curionem. at potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod erat, profecto non scripsisti. Varronis sermo facit exspectationem Caesaris. atque utinam ipse Varro incumbat in causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme