Book 2
1
Kal. Iuniis eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer. is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. in quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur. meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti. quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem.
2
quamquam ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα cum legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum. quid quaeris? conturbavi Graecam nationem. ita vulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent iam exhibere mihi molestiam destiterunt. tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae; videtur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre.