Book 16
3
sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nos officium. id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus consulum officium, senatus officium, imperatoris officium? praeclare convenit; aut da melius. male narras de Nepotis filio. valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum ὑπόμνημα. gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.